Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 13

 
infestat: vorat haec raptas revomitque carinas,
 
illa feris atram canibus succingitur alvum,
 
virginis ora gerens, et, si non omnia vates
 
ficta reliquerunt aliquo quoque tempore virgo.
 
Hanc multi petiere proci; quibus illa repulsis 735
 
ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,
 
ibat et elusos iuvenum narrabat amores.
 
Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos,
 
talibus adloquitur, referens suspiria, dictis:
 
“Te tamen, o virgo, genus haud inmite virorum 740
 
expetit, utque facis, potes his impune negare;
 
At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris
 
enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,
 
non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem
 
effugere,” — et lacrimae vocem impediere loquentis. 745
 
Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo
 
et solata deam est, “refer, o carissima,” dixit.
 
“neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!”
 
Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:
 
“Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus, 750
 
magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,
 
nostra tamen maior: nam me sibi iunxerat uni.
 
Pulcher et octonis iterum natalibus actis
 
signarat teneras dubia lanugine malas.
 
Hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat. 755
 
En si quaesieris, odium Cyclopis, amorne
 
Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:
 
par utrumque fuit. Pro quanta potentia regni
 
est, Venus alma, tui! Nempe ille inmitis et ipsis
 
horrendus silvis et visus ab hospite nullo 760
 
impune et magni cum dis contemptor Olympi,
 
quid sit amor, sensit validaque cupidine captus
 
uritur, oblitus pecorum antrorumque suorum.
 
Iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,
 
iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, 765
 
iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam
 
et spectare feros in aqua et componere vultus.
 
Caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris
 
cessant, et tutae veniunt abeuntque carinae.
 
Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, 770

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme