Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 12

 
inque vices adita atque exhausta pericula saepe
 
commemorare iuvat,— quid enim loqueretur Achilles,
 
aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
 
Proxima praecipue domito victoria Cygno
 
in sermone fuit. Visum mirabile cunctis, 165
 
quod iuvenis corpus nullo penetrabile telo
 
invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.
 
Hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,
 
cum sic Nestor ait: “Vestro fuit unicus aevo
 
contemptor ferri nulloque forabilis ictu 170
 
Cygnus. At ipse olim patientem vulnera mille
 
corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,
 
Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn
 
incoluit; quoque id mirum magis esset in illo,
 
femina natus erat.” Monstri novitate feruntur 175
 
quisquis adest, narretque rogant. Quos inter Achilles:
 
“Dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,
 
o facunde senex, aevi prudentia nostri,
 
quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,
 
qua tibi militia, cuius certamine pugnae 180
 
cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.”
 
Tum senior: “Quamvis obstet mihi tarda vetustas,
 
multaque me fugiant primis spectata sub annis,
 
plura tamen memini. Nec, quae magis haereat ulla
 
pectore res nostro est inter bellique domique 185
 
acta tot. Ac siquem potuit spatiosa senectus
 
spectatorem operum multorum reddere, vixi
 
annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.
 
Clara decore fuit proles Elateia Caenis,
 
Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas 190
 
perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),
 
multorum frustra votis optata procorum.
 
Temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos,
 
sed iam aut contigerant illi conubia matris,
 
aut fuerant promissa, tuae. Nec Caenis in ullos 195
 
denupsit thalamos secretaque litora carpens
 
aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),
 
utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,
 
“sint tua vota licet” dixit “secura repulsae:
 
elige, quid voveas!” (eadem hoc quoque fama ferebat). 200

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme