Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 12

 
mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille.”
 
Hactenus Aeacides; vocem gravis hasta secuta est.
 
Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
 
nil tamen emissi profecit acumine ferri
 
utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. 85
 
“Nate dea, nam te fama praenovimus,” inquit
 
ille “quid a nobis vulnus miraris abesse?”
 
(mirabatur enim) “non haec, quam cernis, equinis
 
fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae
 
auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis. 90
 
Mars quoque ob hoc capere arma solet! Removebitur omne
 
tegminis officium, tamen indestrictus abibo.
 
Est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
 
Nereaque et natas et totum temperat aequor.”
 
Dixit et haesurum clipei curvamine telum 95
 
misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
 
terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.
 
Excutit hoc heros rursusque trementia forti
 
tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus
 
sincerumque fuit! Nec tertia cuspis apertum 100
 
et se praebentem valuit destringere Cygnum.
 
Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto,
 
cum sua terribili petit inritamina cornu,
 
poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit.
 
Num tamen exciderit ferrum, considerat hastae: 105
 
haerebat ligno. “Manus est mea debilis ergo,
 
quasque” ait “ante habuit vires, effudit in uno?
 
Nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
 
moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque
 
Eetioneas inplevi sanguine Thebas, 110
 
vel cum purpureus populari caede Caicus
 
fluxit opusque meae bis sensit Telephus hastae.
 
Hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos
 
et feci et video, valuit mea dextra valetque.”
 
Dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam 115
 
misit in adversum Lycia de plebe Menoeten
 
loricamque simul subiectaque pectora rupit.
 
Quo plangente gravem moribundo pectore terram
 
extrahit illud idem calido de vulnere telum
 
atque ait: “Haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta: 120

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme