Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 12

 
unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
 
inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures.
 
Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
 
innumerosque aditus ac mille foramina tectis
 
addidit et nullis inclusit limina portis: 45
 
nocte dieque patet. Tota est ex aere sonanti,
 
tota fremit vocesque refert iteratque quod audit.
 
Nulla quies intus nullaque silentia parte,
 
nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,
 
qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis 50
 
esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras
 
increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
 
Atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque
 
mixtaque cum veris passim commenta vagantur
 
milia rumorum confusaque verba volutant. 55
 
E quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,
 
hi narrata ferunt alio; mensuraque ficti
 
crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
 
Illic Credulitas, illic temerarius Error
 
vanaque Laetitia est consternatique Timores 60
 
Seditioque recens dubioque auctore Susurri.
 
Ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
 
et tellure, videt totumque inquirit in orbem.
 
Fecerat haec notum Graias cum milite forti
 
adventare rates, neque inexspectatus in armis 65
 
hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur
 
Troes, et Hectorea primus fataliter hasta,
 
Protesilae, cadis, commissaque proelia magno
 
stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
 
Nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera possit 70
 
sanguine senserunt. Et iam Sigea rubebant
 
litora, iam leto proles Neptunia Cygnus
 
mille viros dederat, iam curru instabat Achilles
 
totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
 
agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens 75
 
congreditur Cygno (decimum dilatus in annum
 
Hector erat): tum colla iugo canentia pressos
 
exhortatus equos currum direxit in hostem
 
concutiensque suis vibrantia tela lacertis
 
“quisquis es, o iuvenis” dixit “solamen habeto 80

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme