Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 11

 
marmore mutavit. Corpus praeterque colorem
 
omnia servavit: lapidis color indicat illum 405
 
iam non esse lupum, iam non debere timeri.
 
Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
 
fata sinunt: Magnetas adit vagus exul et illic
 
sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.
 
Interea fratrisque sui fratremque secutis 410
 
anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
 
consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,
 
ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus
 
invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
 
Consilii tamen ante sui, fidissima, certam 415
 
te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus
 
ossa receperunt, buxoque simillimus ora
 
pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
 
Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit,
 
singultuque pias interrumpente querellas 420
 
“quae mea culpa tuam,” dixit “carissime, mentem
 
vertit? Ubi est quae cura mei prior esse solebat?
 
Iam potes Alcyone securus abesse relicta?
 
Iam via longa placet? Iam sum tibi carior absens?
 
At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, 425
 
non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
 
Aequora me terrent et ponti tristis imago:
 
et laceras nuper tabulas in litore vidi,
 
et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.
 
Neve tuum fallax animum fiducia tangat, 430
 
quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes
 
contineat ventos et, cum velit, aequora placet!
 
Cum semel emissi tenuerunt aequora venti,
 
nil illis vetitum est, incommendataque tellus
 
omnis et omne fretum est. Caeli quoque nubila vexant 435
 
excutiuntque feri rutilos concursibus ignes.
 
Quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna
 
parva domo vidi), magis hos reor esse timendos.
 
Quod tua si flecti precibus sententia nullis,
 
care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, 440
 
me quoque tolle simul. Certe iactabimur una,
 
nec nisi quae patiar, metuam: pariterque feremus,
 
quidquid erit, pariter super aequora lata feremur.”

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme