Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 10

 
incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est.
 
Admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:
 
temptatum mollescit ebur positoque rigore
 
subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole
 
cera remollescit tractataque pollice multas 285
 
flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.
 
Dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,
 
rursus amans rursusque manu sua vota retractat.
 
Corpus erat: saliunt temptatae pollice venae.
 
Tum vero Paphius plenissima concipit heros 290
 
verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem
 
ore suo non falsa premit: dataque oscula virgo
 
sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen
 
attollens pariter cum caelo vidit amantem.
 
Coniugio, quod fecit, adest dea. Iamque coactis 295
 
cornibus in plenum noviens lunaribus orbem
 
illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.
 
Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset,
 
inter felices Cinyras potuisset haberi.
 
Dira canam: procul hinc natae, procul este parentes! 300
 
Aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,
 
desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,
 
vel, si credetis, facti quoque credite poenam.
 
Si tamen admissum sinit hoc natura videri,
 
gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
 
quae tantum genuere nefas. Sit dives amomo
 
cinnamaque costumque suum sudataque ligno
 
tura ferat floresque alios Panchaia tellus,
 
dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor. 310
 
Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,
 
Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto.
 
Stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis
 
e tribus una soror. Scelus est odisse parentem:
 
hic amor est odio maius scelus. Undique lecti 315
 
te cupiunt proceres, totoque oriente iuventus
 
ad thalami certamen adest. Ex omnibus unum
 
elige, Myrrha, virum: dum ne sit in omnibus unus.
 
Illa quidem sentit foedoque repugnat amori
 
et secum “quo mente feror? quid molior?” inquit: 320
 
“di, precor, et pietas sacrataque iura parentum,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme