Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 10

 
utque pudor cessit sanguisque induruit oris,
 
in rigidum parvo silicem discrimine versae.
 
Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentes
 
viderat, offensus vitiis, quae plurima menti
 
femineae natura dedit, sine coniuge caelebs 245
 
vivebat thalamique diu consorte carebat.
 
Interea niveum mira feliciter arte
 
sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci
 
nulla potest: operisque sui concepit amorem.
 
Virginis est verae facies, quam vivere credas, 250
 
et, si non obstet reverentia, velle moveri:
 
ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit
 
pectore Pygmalion simulati corporis ignes.
 
Saepe manus operi temptantes admovet, an sit
 
corpus an illud ebur: nec adhuc ebur esse fatetur. 255
 
Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque,
 
et credit tactis digitos insidere membris,
 
et metuit, pressos veniat ne livor in artus.
 
Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis
 
munera fert illi conchas teretesque lapillos 260
 
et parvas volucres et flores mille colorum
 
liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas
 
Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus,
 
dat digitis gemmas, dat longa monilia collo:
 
aure leves bacae, redimicula pectore pendent. 265
 
Cuncta decent: nec nuda minus formosa videtur.
 
Conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis
 
appellatque tori sociam, acclinataque colla
 
mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.
 
Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro 270
 
venerat, et pandis inductae cornibus aurum
 
conciderant ictae nivea cervice iuvencae,
 
turaque fumabant: cum munere functus ad aras
 
constitit et timide, “si di dare cuncta potestis,
 
sit coniunx, opto” (non ausus “eburnea virgo” 275
 
dicere) Pygmalion “similis mea” dixit “eburnae.”
 
Sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,
 
vota quid illa velint; et, amici numinis omen,
 
flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.
 
Ut rediit, simulacra suae petit ille puellae 280

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme