Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 10

 
sive fidem dederat. Multas tamen ardor habebat
 
iungere se vati, multae doluere repulsae.
 
Ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem
 
in teneros transferre mares citraque iuventam
 
aetatis breve ver et primos carpere flores. 85
 
Collis erat collemque super planissima campi
 
area, quam viridem faciebant graminis herbae.
 
Umbra loco deerat: qua postquam parte resedit
 
dis genitus vates et fila sonantia movit,
 
umbra loco venit. Non Chaonis afuit arbor. 90
 
non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis,
 
nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus,
 
et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis
 
enodisque abies curvataque glandibus ilex
 
et platanus genialis acerque coloribus impar 95
 
amnicolaeque simul salices et aquatica lotos
 
perpetuoque virens buxum tenuesque myricae
 
et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
 
Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una
 
pampineae vites et amictae vitibus ulmi, 100
 
ornique et piceae pomoque onerata rubenti
 
arbutus et lentae, victoris praemia, palmae
 
et succincta comas hirsutaque vertice pinus,
 
grata deum matri; siquidem Cybeleius Attis
 
exuit hac hominem truncoque induruit illo. 105
 
Adfuit huic turbae metas imitata cupressus,
 
nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo,
 
qui citharam nervis et nervis temperat arcum.
 
Namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva
 
ingens cervus erat, lateque patentibus altas 110
 
ipse suo capiti praebebat cornibus umbras.
 
Cornua fulgebant auro, demissaque in armos
 
pendebant tereti gemmata monilia collo.
 
Bulla super frontem parvis argentea loris
 
vincta movebatur parilique aetate: nitebant 115
 
auribus e geminis circum cava tempora bacae.
 
Isque metu vacuus naturalique pavore
 
deposito celebrare domos mulcendaque colla
 
quamlibet ignotis manibus praebere solebat.
 
Sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis, 120

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme