Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 10

 
atque inter mortisque metus et taedia vitae
 
est tales complexa preces: “O siqua patetis
 
numina confessis, merui nec triste recuso
 
supplicium. Sed ne violem vivosque superstes 485
 
mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis
 
mutataeque mihi vitamque necemque negate.”
 
Numen confessis aliquod patet: ultima certe
 
vota suos habuere deos. Nam crura loquentis
 
terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues 490
 
porrigitur radix, longi firmamina trunci;
 
ossaque robur agunt, mediaque manente medulla
 
sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos,
 
in parvos digiti, duratur cortice pellis.
 
Iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor 495
 
pectoraque obruerat collumque operire parabat,
 
non tulit illa moram venientique obvia ligno
 
subsedit mersitque suos in cortice vultus.
 
Quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus,
 
flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae. 500
 
Est honor et lacrimis, stillataque robore murra
 
nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo.
 
At male conceptus sub robore creverat infans
 
quaerebatque viam, qua se genetrice relicta
 
exsereret: media gravidus tumet arbore venter. 505
 
Tendit onus matrem: neque habent sua verba dolores,
 
nec Lucina potest parientis voce vocari.
 
Nitenti tamen est similis curvataque crebros
 
dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.
 
Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes 510
 
admovitque manus et verba puerpera dixit.
 
Arbor agit rimas et fissa cortice vivum
 
reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis
 
naides impositum lacrimis unxere parentis.
 
Laudaret faciem Livor quoque. Qualia namque 515
 
corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,
 
talis erat: sed, ne faciat discrimina cultus,
 
aut huic adde leves, aut illi deme pharetras.
 
Labitur occulte fallitque volatilis aetas,
 
et nihil est annis velocius. Ille sorore 520
 
natus avoque suo, qui conditus arbore nuper,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme