Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 1

 
contemptrix superum saevaeque avidissima caedis
 
et violenta fuit: scires e sanguine natos.
 
Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,
 
ingemit et, facto nondum vulgata recenti,
 
foeda Lycaoniae referens convivia mensae, 165
 
ingentes animo et dignas Iove concipit iras,
 
conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.
 
Est via sublimis, caelo manifesta sereno:
 
lactea nomen habet, candore notabilis ipso.
 
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis 170
 
regalemque domum. Dextra laevaque deorum
 
atria nobilium valvis celebrantur apertis
 
(plebs habitat diversa locis): hac parte potentes
 
caelicolae clarique suos posuere penates.
 
Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, 175
 
haud timeam magni dixisse Palatia caeli.
 
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,
 
celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
 
terrificam capitis concussit terque quaterque
 
caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. 180
 
Talibus inde modis ora indignantia solvit:
 
“Non ego pro mundi regno magis anxius illa
 
tempestate fui, qua centum quisque parabat
 
inicere anguipedum captivo bracchia caelo.
 
Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno 185
 
corpore et ex una pendebat origine bellum.
 
Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem,
 
perdendum est mortale genus: per flumina iuro
 
infera, sub terras Stygio labentia luco!
 
cuncta prius temptata: sed inmedicabile corpus 190
 
ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
 
Sunt mihi semidei, sunt rustica numina, nymphae
 
faunique satyrique et monticolae silvani:
 
quos quoniam caeli nondum dignamur honore,
 
quas dedimus certe terras habitare sinamus. 195
 
An satis, o superi, tutos fore creditis illos,
 
cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
 
struxerit insidias notus feritate Lycaon?”
 
Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum
 
talia deposcunt. Sic, cum manus inpia saevit 200

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme