Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 1

 
et noctis faciem nebulas fecisse volucres
 
sub nitido mirata die, non fluminis illas
 
esse, nec umenti sensit tellure remitti;
 
atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae 605
 
deprensi totiens iam nosset furta mariti.
 
Quem postquam caelo non repperit, “aut ego fallor,
 
aut ego laedor” ait, delapsaque ab aethere summo
 
constitit in terris nebulasque recedere iussit.
 
Coniugis adventum praesenserat inque nitentem 610
 
Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam.
 
Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,
 
quamquam invita, probat, nec non et cuius et unde
 
quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
 
Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor 615
 
desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus.
 
Quid faciat? crudele suos addicere amores,
 
non dare suspectum est. Pudor est qui suadeat illinc,
 
hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore;
 
sed leve si munus sociae generisque torique 620
 
vacca negaretur, poterat non vacca videri.
 
Paelice donata non protinus exuit omnem
 
diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
 
donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
 
Centum luminibus cinctum caput Argus habebat: 625
 
inde suis vicibus capiebant bina quietem,
 
cetera servabant atque in statione manebant.
 
Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io:
 
ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
 
Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est, 630
 
claudit et indigno circumdat vincula collo.
 
frondibus arboreis et amara pascitur herba,
 
proque toro terrae non semper gramen habenti
 
incubat infelix limosaque flumina potat.
 
Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet 635
 
tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,
 
et conata queri mugitus edidit ore
 
pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
 
Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,
 
Inachidas ripas; novaque ut conspexit in unda 640
 
cornua, pertimuit seque exsternata refugit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme