Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 1

 
Inventum medicina meum est, opiferque per orbem
 
dicor, et herbarum subiecta potentia nobis:
 
ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis
 
nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes.”
 
Plura locuturum timido Peneia cursu 525
 
fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,
 
tum quoque visa decens. Nudabant corpora venti,
 
obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
 
et levis inpulsos retro dabat aura capillos,
 
auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra 530
 
perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat
 
ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.
 
Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo
 
vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem:
 
alter inhaesuro similis iam iamque tenere 535
 
sperat et extento stringit vestigia rostro,
 
alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis
 
morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
 
sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
 
Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, 540
 
ocior est requiemque negat tergoque fugacis
 
inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
 
Viribus absumptis expalluit illa citaeque
 
victa labore fugae spectans Peneidas undas
 
“fer pater” inquit “opem si flumina numen habetis. 545
 
Qua nimium placui, mutando perde figuram!”
 
Vix prece finita torpor gravis occupat artus:
 
mollia cinguntur tenui praecordia libro,
 
in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, 550
 
pes modo tam velox pigris radicibus haeret,
 
ora cacumen habet; remanet nitor unus in illa.
 
Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra
 
sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus
 
conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis 555
 
oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.
 
Cui deus “at quoniam coniunx mea non potes esse,
 
arbor eris certe” dixit “mea. Semper habebunt
 
te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae:
 
tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum 560
 
vox canet et visent longas Capitolia pompas:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme