Thesauros Literature Epic Metamorphoses

Metamorphoses

Metamorphoses Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Book 1

 
ponere duritiem coepere suumque rigorem
 
mollirique mora mollitaque ducere formam.
 
Mox ubi creverunt naturaque mitior illis
 
contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri
 
forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta, 405
 
non exacta satis rudibusque simillima signis.
 
Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco
 
et terrena fuit, versa est in corporis usum;
 
quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa;
 
quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit; 410
 
inque brevi spatio superorum numine saxa
 
missa viri manibus faciem traxere virorum,
 
et de femineo reparata est femina iactu.
 
Inde genus durum sumus experiensque laborum
 
et documenta damus qua simus origine nati. 415
 
Cetera diversis tellus animalia formis
 
sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne
 
percaluit solis, caenumque udaeque paludes
 
intumuere aestu, fecundaque semina rerum
 
vivaci nutrita solo ceu matris in alvo 420
 
creverunt faciemque aliquam cepere morando.
 
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros
 
Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo
 
aetherioque recens exarsit sidere limus,
 
plurima cultores versis animalia glaebis 425
 
inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum
 
nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque
 
trunca vident numeris; et eodem in corpore saepe
 
altera pars vivit, rudis est pars altera tellus.
 
Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, 430
 
concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus;
 
cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes
 
res creat, et discors concordia fetibus apta est.
 
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti
 
solibus aetheriis altoque recanduit aestu, 435
 
edidit innumeras species, partimque figuras
 
rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.
 
Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
 
tum genuit, populisque novis, incognite serpens,
 
terror eras: tantum spatii de monte tenebas. 440

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme