Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 9

 
quot prius aeratae steterant ad litora prorae
 
reddunt se totidem facies pontoque feruntur.
 
Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse
 
turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis
 
rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto. 125
 
At non audaci Turno fiducia cessit;
 
ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:
 
Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse
 
auxilium solitum eripuit, non tela neque ignes
 
exspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucris 130
 
nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est.
 
Terra autem in nostris manibus, tot milia gentes
 
arma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent,
 
siqua Phryges prae se iactant, responsa deorum:
 
sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva 135
 
fertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contra
 
fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
 
coniuge praerepta: nec solos tangit Atridas
 
iste dolor solisque licet capere arma Mycenis.
 
Sed periisse semel satis est: peccare fuisset 140
 
ante satis penitus modo non genus omne perosos
 
femineum. Quibus haec medii fiducia valli
 
fossarumque morae, leti discrimina parva,
 
dant animos. At non viderunt moenia Troiae
 
Neptuni fabricata manu considere in ignis? 145
 
Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum
 
apparat et mecum invadit trepidantia castra.
 
Non armis mihi Volcani, non mille carinis
 
est opus in Teucros; addant se protinus omnes
 
Etrusci socios, tenebras et inertia furta 150
 
Palladii caesis summae custodibus arcis
 
ne timeant, nec equi caeca condemur in alvo:
 
luce palam certum est igni circumdare muros.
 
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
 
esse ferant, decumum quos distulit Hector in annum. 155
 
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
 
quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
 
procurate, viri, et pugnam sperate parari.
 
Interea vigilum excubiis obsidere portas
 
cura datur Messapo et moenia cingere flammis. 160

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme