Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 9

 
Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,
 
ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum
 
vocibus his adfata Iovem: Da, nate, petenti,
 
quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
 
Pinea silva mihi, multos dilecta per annos 85
 
lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
 
nigranti picea trabibusque obscurus acernis:
 
has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,
 
laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.
 
Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem: 90
 
ne cursu quassatae ullo neu turbine venti
 
vincantur, prosit nostris in montibus ortas.
 
Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
 
O genetrix, quo fata vocas, aut quid petis istis?
 
Mortaline manu factae immortale carinae 95
 
fas habeant certusque incerta pericula lustret
 
Aeneas? Cui tanta deo permissa potestas?
 
Immo ubi defunctae finem portusque tenebunt
 
Ausonios olim, quaecumque evaserit undis
 
Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva, 100
 
mortalem eripiam formam magnique iubebo
 
aequoris esse deas, qualis Nereia Doto
 
et Galatea secant spumantem pectore pontum.
 
Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,
 
per pice torrentis atraque voragine ripas 105
 
adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
 
Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae
 
debita complerant, cum Turni iniuria Matrem
 
admonuit ratibus sacris depellere taedas.
 
Hic primum nova lux oculis offulsit et ingens 110
 
visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus
 
Idaeique chori; tum vox horrenda per auras
 
excidit et Troum Rutulorumque agmina complet:
 
Ne trepidate meas, Teucri, defendere navis
 
neve armate manus: maria ante exurere Turno 115
 
quam sacras dabitur pinus. Vos ite solutae,
 
ite deae pelagi: genetrix iubet. Et sua quaeque
 
continuo puppes abrumpunt vincula ripis
 
delphinumque modo demersis aequora rostris
 
ima petunt. Hinc virgineae (mirabile monstrum) 120

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme