Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 9

 
Aeneas: siqua interea fortuna fuisset,
 
neu struere auderent aciem neu credere campo;
 
castra modo et tutos servarent aggere muros.
 
Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,
 
obiciunt portas tamen et praecepta facessunt 45
 
armatique cavis expectant turribus hostem.
 
Turnus ut ante volans tardum praecesserat agmen
 
viginti lectis equitum comitatus, et urbi
 
improvisus adest; maculis quem Thracius albis
 
portat equus cristaque tegit galea aurea rubra. 50
 
Ecquis erit, mecum, iuvenes, qui primus in hostem?
 
En, ait et iaculum attorquens emittit in auras,
 
principium pugnae, et campo sese arduus infert.
 
Clamore excipiunt socii fremituque sequuntur
 
horrisono: Teucrum mirantur inertia corda, 55
 
non aequo dare se campo, non obvia ferre
 
arma viros, sed castra fovere. Huc turbidus atque huc
 
lustrat equo muros aditumque per avia quaerit.
 
Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili
 
cum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbris, 60
 
nocte super media; tuti sub matribus agni
 
balatum exercent, ille asper et improbus ira
 
saevit in absentis, collecta fatigat edendi
 
ex longo rabies et siccae sanguine fauces:
 
haud aliter Rutulo muros et castra tuenti 65
 
ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet.
 
Qua temptet ratione aditus et quae via clausos
 
excutiat Teucros vallo atque effundat in aequum?
 
Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,
 
aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis, 70
 
invadit sociosque incendia poscit ovantis
 
atque manum pinu flagranti fervidus implet.
 
Tum vero incumbunt, urget praesentia Turni,
 
atque omnis facibus pubes accingitur atris.
 
Diripuere focos; piceum fert fumida lumen 75
 
taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.
 
Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucris
 
avertit? Tantos ratibus quis depulit ignes?
 
Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.
 
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida 80

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme