Book 8
auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor,
tergemini nece Geryonae spoliisque superbus
Alcides aderat taurosque hac victor agebat
ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.
At furiis Caci mens effera, nequid inausum
205
aut intractatum scelerisve dolive fuisset,
quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
avertit, totidem forma superante iuvencas;
atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis,
cauda in speluncam tractos versisque viarum
210
indiciis raptos saxo occultabat opaco:
quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
Interea, cum iam stabulis saturata moveret
Amphytrioniades armenta abitumque pararet,
discessu mugire boves atque omne querelis
215
impleri nemus et colles clamore relinqui.
reddidit una boum vocem vastoque sub antro
mugiit et Caci spem custodita fefellit.
Hic vero Alcidae furiis exarserat atro
felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum
220
robur et aerii cursu petit ardua montis.
Tum primum nostri Cacum videre timentem
turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro
speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
Ut sese inclusit ruptisque immane catenis
225
deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
pendebat, fultosque emuniit obice postis,
ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira
230
lustrat Aventini montem, ter saxea temptat
limina nequiquam, ter fessus valle resedit.
Stabat acuta silex, praecisis undique saxis
speluncae dorso insurgens, altissima visu,
dirarum nidis domus opportuna volucrum.
235
Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem,
dexter in adversum nitens concussit et imis
avolsam solvit radicibus; inde repente
inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether
dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
240