Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 8

 
Aeneas Anchisiades et fidus Achates
 
multaque dura suo tristi cum corde putabant,
 
ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
 
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor
 
cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente 525
 
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
 
Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens:
 
arma inter nubem caeli regione serena
 
per sudum rutilare vident et pulsa tonare.
 
Obstipuere animis alii, sed Troius heros 530
 
agnovit sonitum et divae promissa parentis.
 
Tum memorat: Ne vero, hospes, ne quaere profecto,
 
quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
 
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix,
 
si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras 535
 
laturam auxilio.
 
Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant;
 
quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas
 
scuta virum galeasque et fortia corpora volves,
 
Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant. 540
 
Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto
 
et primum Herculeis sopitas ignibus aras
 
excitat hesternumque larem parvosque penatis
 
laetus adit: mactant lectas de more bidentis
 
Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus. 545
 
Post hinc ad navis graditur sociosque revisit.
 
Quorum de numero qui sese in bella sequantur
 
praestantis virtute legit; pars cetera prona
 
fertur aqua segnisque secundo defluit amni,
 
nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque. 550
 
Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;
 
ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis
 
pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
 
Fama volat parvam subito volgata per urbem,
 
ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis. 555
 
vota metu duplicant matres, propiusque periclo
 
it timor, et maior Martis iam apparet imago.
 
tum pater Evandrus dextram complexus euntis
 
haeret inexpletus lacrimans, ac talia fatur:
 
O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, 560

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme