Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 8

 
Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce
 
extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,
 
utque acris concussit equos utque impulit arma,
 
extemplo turbati animi, simul omne tumultu
 
coniurat trepido Latium saevitque iuventus 5
 
effera. Ductores primi Messapus et Ufens
 
contemptorque deum Mezentius undique cogunt
 
auxilia et latos vastant cultoribus agros.
 
mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem,
 
qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, 10
 
advectum Aenean classi victosque penatis
 
inferre et fatis regem se dicere posci
 
edoceat multasque viro se adiungere gentis
 
Dardanio et late Latio increbrescere nomen.
 
Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur, 15
 
eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi
 
quam Turno regi aut regi apparere Latino.
 
Talia per Latium. Quae Laomedontius heros
 
cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,
 
atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc. 20
 
In partisque rapit varias perque omnia versat:
 
sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis
 
sole repercussum aut radiantis imagine lunae
 
omnia pervolitat late loca iamque sub auras
 
erigitur summique ferit lacuaria tecti. 25
 
Nox erat, et terras animalia fessa per omnis
 
alituum pecudumque genus sopor altus habebat:
 
cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
 
Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
 
procubuit seramque dedit per membra quietem. 30
 
Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno
 
populeas inter senior se attollere frondes
 
visus; eum tenuis glauco velabat amictu
 
carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo,
 
tum sic adfari et curas his demere dictis: 35
 
O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem
 
qui revehis nobis aeternaque Pergama servas,
 
exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,
 
hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates;
 
neu belli terrere minis: tumor omnis et irae 40
1 / 19 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme