Book 6
iussa viri), Teucros vocat alta in templa sacerdos.
Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
quo lati ducunt aditus centum, ostia centum;
unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
Ventum erat ad limen, cum virgo. Poscere fata
45
tempus ait; deus, ecce, deus! Cui talia fanti
ante fores subito non voltus, non color unus,
non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,
et rabie fera corda tument; maiorque videri,
nec mortale sonans, adflata est numine quando
50
iam propiore dei. Cessas in vota precesque,
Tros ait Aenea? Cessas? Neque enim ante dehiscent
attonitae magna ora domus. Et talia fata
conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit
ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
55
Phoebe, graves Troiae semper miserate labores,
Dardana qui Paridis direxti tela manusque
corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
tot maria intravi duce te, penitusque repostas
Massylum gentes praetentaque Syrtibus arva,
60
iam tandem Italiae fugientis prendimus oras;
hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta.
Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
dique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingens
gloria Dardaniae. Tuque, O sanctissima vates,
65
praescia venturi, da, non indebita posco
regna meis fatis, Latio considere Teucros
errantisque deos agitataque numina Troiae.
Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum
instituam, festosque dies de nomine Phoebi.
70
Te quoque magna manent regnis penetralia nostris:
hic ego namque tuas sortes arcanaque fata,
dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo,
alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda,
ne turbata volent rapidis ludibria ventis;
75
ipsa canas oro. Finem dedit ore loquendi.
At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro
bacchatur vates, magnum si pectore possit
excussisse deum; tanto magis ille fatigat
os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
80