Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 6

 
corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?
 
Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo
 
suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.
 
Principio caelum ac terras camposque liquentis
 
lucentemque globum Lunae Titaniaque astra 725
 
spiritus intus alit, totamque infusa per artus
 
mens agitat molem et magno se corpore miscet.
 
Inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum,
 
et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
 
Igneus est ollis vigor et caelestis origo 730
 
seminibus, quantum non noxia corpora tardant,
 
terrenique hebetant artus moribundaque membra.
 
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras
 
dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
 
Quin et supremo cum lumine vita reliquit, 735
 
non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
 
corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
 
multa diu concreta modis inolescere miris.
 
Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
 
supplicia expendunt: aliae panduntur inanes 740
 
suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto
 
infectum eluitur scelus, aut exuritur igni;
 
quisque suos patimur Manes; exinde per amplum
 
mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;
 
donec longa dies, perfecto temporis orbe, 745
 
concretam exemit labem, purumque relinquit
 
aetherium sensum atque auraï simplicis ignem.
 
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos,
 
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
 
scilicet immemores supera ut convexa revisant, 750
 
rursus et incipiant in corpora velle reverti.
 
Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam
 
conventus trahit in medios turbamque sonantem,
 
et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit
 
adversos legere, et venientum discere vultus. 755
 
Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur
 
gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
 
inlustris animas nostrumque in nomen ituras,
 
expediam dictis, et te tua fata docebo.
 
Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, 760

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme