Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 6

 
ferro invasisset, praedamque ignara putasset.
 
Nunc me fluctus habet, versantque in litore venti.
 
Quod te per caeli iucundum lumen et auras,
 
per genitorem oro, per spes surgentis Iuli,
 
eripe me his, invicte, malis: aut tu mihi terram 365
 
inice, namque potes, portusque require Velinos;
 
aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix
 
ostendit—neque enim, credo, sine numine divom
 
flumina tanta paras Stygiamque innare paludem—
 
da dextram misero, et tecum me tolle per undas, 370
 
sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.
 
Talia fatus erat, coepit cum talia vates:
 
Unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido?
 
Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum
 
Eumenidum aspicies, ripamve iniussus adibis? 375
 
Desine fata deum flecti sperare precando.
 
Sed cape dicta memor, duri solatia casus.
 
Nam tua finitimi, longe lateque per urbes
 
prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt,
 
et statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent, 380
 
aeternumque locus Palinuri nomen habebit.
 
His dictis curae emotae, pulsusque parumper
 
corde dolor tristi: gaudet cognomine terrae.
 
Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant.
 
Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda 385
 
per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae,
 
sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro:
 
Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,
 
fare age, quid venias, iam istinc, et comprime gressum.
 
Umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae; 390
 
corpora viva nefas Stygia vectare carina.
 
Nec vero Alciden me sum laetatus euntem
 
accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,
 
dis quamquam geniti atque invicti viribus essent.
 
Tartareum ille manu custodem in vincla petivit, 395
 
ipsius a solio regis, traxitque trementem;
 
hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.
 
Quae contra breviter fata est Amphrysia vates:
 
Nullae hic insidiae tales; absiste moveri;
 
nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro 400

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme