Book 5
Haec memorans, prima infensum vi corripit ignem,
sublataque procul dextra conixa coruscat,
et iacit: arrectae mentes stupefactaque corda
Iliadum. Hic una e multis, quae maxima natu,
Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix:
645
Non Beroë vobis, non haec Rhoeteïa, matres,
est Dorycli coniunx; divini signa decoris
ardentesque notate oculos; qui spiritus illi,
qui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti.
Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui
650
aegram, indignantem, tali quod sola careret
munere, nec meritos Anchisae inferet honores.
At matres primo ancipites oculisque malignis
ambiguae spectare rates miserum inter amorem
655
praesentis terrae fatisque vocantia regna,
cum dea se paribus per caelum sustulit alis,
ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
Tum vero attonitae monstris actaeque furore
conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem;
660
pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque
coniciunt. Furit immissis Volcanus habenis
transtra per et remos et pictas abiete puppes.
Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri
incensas perfert naves Eumelus, et ipsi
665
respiciunt atram in nimbo volitare favillam.
Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres
ducebat, sic acer equo turbata petivit
castra, nec exanimes possunt retinere magistri.
Quis furor iste novus? Quo nunc, quo tenditis inquit,
670
heu, miserae cives? Non hostem inimicaque castra
Argivum, vestras spes uritis. En, ego vester
Ascanius! Galeam ante pedes proiecit inanem,
qua ludo indutus belli simulacra ciebat;
accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum.
675
Ast illae diversa metu per litora passim
diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim
saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque
mutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est.
Sed non idcirco flammae atque incendia vires
680