Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 4

 
Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,
 
attonitus tanto monitu imperioque deorum.
 
Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem
 
audeat adfatu? Quae prima exordia sumat?
 
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, 285
 
in partisque rapit varias perque omnia versat.
 
Haec alternanti potior sententia visa est:
 
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
 
classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
 
arma parent, et quae rebus sit causa novandis 290
 
dissimulent; sese interea, quando optuma Dido
 
nesciat et tantos rumpi non speret amores,
 
temptaturum aditus, et quae mollissima fandi
 
tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes
 
imperio laeti parent ac iussa facessunt. 295
 
At regina dolos—quis fallere possit amantem?
 
praesensit, motusque excepit prima futuros,
 
omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti
 
detulit armari classem cursumque parari.
 
Saevit inops animi, totamque incensa per urbem 300
 
bacchatur, qualis commotis excita sacris
 
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
 
orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
 
Tandem his Aenean compellat vocibus ultro:
 
Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305
 
posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
 
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
 
nec moritura tenet crudeli funere Dido?
 
Quin etiam hiberno moliris sidere classem,
 
et mediis properas aquilonibus ire per altum, 310
 
crudelis? Quid, si non arva aliena domosque
 
ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret,
 
Troia per undosum peteretur classibus aequor
 
Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te
 
(quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) 315
 
per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
 
si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
 
dulce meum, miserere domus labentis, et istam—
 
oro, si quis adhuc precibus locus—exue mentem.
 
Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 320

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme