Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 4

 
incipit; insequitur commixta grandine nimbus;
 
et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
 
Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros
 
tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.
 
Speluncam Dido dux et Troianus eandem 165
 
deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno
 
dant signum; fulsere ignes et conscius aether
 
conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae.
 
Ille dies primus leti primusque malorum
 
causa fuit; neque enim specie famave movetur, 170
 
nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
 
coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.
 
Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes—
 
Fama, malum qua non aliud velocius ullum;
 
mobilitate viget, viresque adquirit eundo, 175
 
parva metu primo, mox sese attollit in auras,
 
ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
 
Illam Terra parens, ira inritata deorum,
 
extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem
 
progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, 180
 
monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae
 
tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,
 
tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
 
Nocte volat caeli medio terraeque per umbram,
 
stridens, nec dulci declinat lumina somno; 185
 
luce sedet custos aut summi culmine tecti,
 
turribus aut altis, et magnas territat urbes;
 
tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.
 
Haec tum multiplici populos sermone replebat
 
gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: 190
 
venisse Aenean, Troiano sanguine cretum,
 
cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
 
nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
 
regnorum immemores turpique cupidine captos.
 
Haec passim dea foeda virum diffundit in ora. 195
 
Protinus ad regem cursus detorquet Iarban,
 
incenditque animum dictis atque aggerat iras.
 
Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,
 
templa Iovi centum latis immania regnis,
 
centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, 200

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme