Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 4

 
luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
 
sola domo maeret vacua, stratisque relictis
 
incubat, illum absens absentem auditque videtque;
 
aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
 
detinet, infandum si fallere possit amorem. 85
 
Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
 
exercet, portusve aut propugnacula bello
 
tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque
 
murorum ingentes aequataque machina caelo.
 
Quam simul ac tali persensit peste teneri 90
 
cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
 
talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
 
Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
 
tuque puerque tuus, magnum et memorabile numen,
 
una dolo divom si femina victa duorum est! 95
 
Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
 
suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
 
Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
 
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
 
exercemus? Habes, tota quod mente petisti: 100
 
ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
 
Communem hunc ergo populum paribusque regamus
 
auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
 
dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.
 
Olli—sensit enim simulata mente locutam, 105
 
quo regnum Italiae Libycas averteret oras—
 
sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens
 
abnuat, aut tecum malit contendere bello,
 
si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
 
Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam 110
 
esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
 
miscerive probet populos, aut foedera iungi.
 
Tu coniunx tibi fas animum temptare precando.
 
Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno:
 
Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat 115
 
confieri possit, paucis, adverte, docebo.
 
Venatum Aeneas unaque miserrima Dido
 
in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
 
extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
 
His ego nigrantem commixta grandine nimbum, 120

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme