Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 4

 
voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
 
Exstinxti te meque, soror, populumque patresque
 
Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis
 
abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
 
ore legam. Sic fata, gradus evaserat altos, 685
 
semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
 
cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
 
Illa, graves oculos conata attollere, rursus
 
deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
 
Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit; 690
 
ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
 
quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.
 
Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
 
difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
 
quae luctantem animam nexosque resolveret artus. 695
 
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
 
sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
 
nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
 
abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
 
Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, 700
 
mille trahens varios adverso sole colores,
 
devolat, et supra caput adstitit: Hunc ego Diti
 
sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.
 
Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
 
dilapsus calor, atque in ventos vita recessit. 705
← Previous 18 / 18

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme