Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 4

 
curae numen habet iustumque memorque, precatur.
 
Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
 
corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
 
aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu,
 
cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, 525
 
quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
 
rura tenent, somno positae sub nocte silenti
 
lenibant curas, et corda oblita laborum.
 
At non infelix animi Phoenissa, nec umquam
 
Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem 530
 
accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens
 
saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
 
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
 
En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores
 
experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535
 
quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
 
Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum
 
iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos,
 
et bene apud memores veteris stat gratia facti?
 
Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis 540
 
invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum
 
Laomedonteae sentis periuria gentis?
 
Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes,
 
an Tyriis omnique manu stipata meorum
 
inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, 545
 
rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
 
Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
 
Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem
 
his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
 
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam 550
 
degere, more ferae, tales nec tangere curas!
 
Non servata fides cineri promissa Sychaeo!
 
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
 
Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi,
 
carpebat somnos, rebus iam rite paratis. 555
 
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem
 
obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est—
 
omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
 
et crinis flavos et membra decora iuventa:
 
Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, 560

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme