Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 3

 
obscenas pelagi ferro foedare volucres:
 
sed neque vim plumis ullam nec volnera tergo
 
accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
 
semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
 
Una in praecelsa consedit rupe Celaeno, 245
 
infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:
 
Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
 
Laomedontiadae, bellumne inferre paratis,
 
et patrio Harpyias insontis pellere regno?
 
Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, 250
 
quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
 
praedixit, vobis Furiarum ego maxuma pando.
 
Italiam cursu petitis, ventisque vocatis
 
ibitis Italiam, portusque intrare licebit;
 
sed non ante datam cingetis moenibus urbem, 255
 
quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
 
ambesas subigat malis absumere mensas.
 
Dixit, et in silvam pennis ablata refugit.
 
At sociis subita gelidus formidine sanguis
 
deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis, 260
 
sed votis precibusque iubent exposcere pacem,
 
sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.
 
Et pater Anchises passis de litore palmis
 
numina magna vocat, meritosque indicit honores:
 
Di, prohibete minas; di, talem avertite casum, 265
 
et placidi servate pios! Tum litore funem
 
deripere, excussosque iubet laxare rudentes.
 
Tendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis,
 
qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.
 
Iam medio adparet fluctu nemorosa Zacynthos 270
 
Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.
 
Effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna,
 
et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.
 
Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis
 
et formidatus nautis aperitur Apollo. 275
 
Hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;
 
ancora de prora iacitur, stant litore puppes.
 
Ergo insperata tandem tellure potiti,
 
lustramurque Iovi votisque incendimus aras,
 
Actiaque Iliacis celebramus litora ludis. 280

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme