Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 2

 
Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris
 
Belidae nomen Palamedis et incluta fama
 
gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi
 
insontem infando indicio, quia bella vetabat,
 
demisere neci, nunc cassum lumine lugent. 85
 
Illi me comitem et consanguinitate propinquum
 
pauper in arma pater primis huc misit ab annis,
 
dum stabat regno incolumis regumque vigebat
 
consiliis, et nos aliquod nomenque decusque
 
gessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi— 90
 
haud ignota loquor—superis concessit ab oris,
 
adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam,
 
et casum insontis mecum indignabar amici.
 
Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset,
 
si patrios umquam remeassem victor ad Argos, 95
 
promisi ultorem, et verbis odia aspera movi.
 
Hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes
 
criminibus terrere novis, hinc spargere voces
 
in volgum ambiguas, et quaerere conscius arma.
 
Nec requievit enim, donec, Calchante ministro— 100
 
sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?
 
Quidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos,
 
idque audire sat est? Iamdudum sumite poenas,
 
hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.
 
Tum vero ardemus scitari et quaerere causas, 105
 
ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
 
Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur:
 
Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta
 
moliri, et longo fessi discedere bello;
 
fecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti 110
 
interclusit hiemps, et terruit Auster euntis.
 
Praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis
 
staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.
 
Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi
 
mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat: 115
 
Sanguine placastis ventos et virgine caesa,
 
cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras;
 
sanguine quaerendi reditus, animaque litandum
 
Argolica. Volgi quae vox ut venit ad auris,
 
obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit 120

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme