Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 2

 
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
 
explicet, aut possit lacrimis aequare labores?
 
Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos;
 
plurima perque vias sternuntur inertia passim
 
corpora, perque domos et religiosa deorum 365
 
limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri;
 
quondam etiam victis redit in praecordia virtus
 
victoresque cadunt Danai: crudelis ubique
 
luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago.
 
Primus se, Danaum magna comitante caterva, 370
 
Androgeos offert nobis, socia agmina credens
 
inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
 
Festinate, viri: nam quae tam sera moratur
 
segnities? Alii rapiunt incensa feruntque
 
Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis. 375
 
Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur
 
fida satis, sensit medios delapsus in hostis.
 
Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit:
 
inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem
 
pressit humi nitens, trepidusque repente refugit 380
 
attollentem iras et caerula colla tumentem;
 
haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
 
Inruimus, densis et circumfundimur armis,
 
ignarosque loci passim et formidine captos
 
sternimus: adspirat primo fortuna labori. 385
 
Atque hic successu exsultans animisque Coroebus,
 
O socii, qua prima inquit fortuna salutis
 
monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur
 
mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis
 
aptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat? 390
 
Arma dabunt ipsi. Sic fatus, deinde comantem
 
Androgei galeam clipeique insigne decorum
 
induitur, laterique Argivum accommodat ensem.
 
Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus
 
laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat. 395
 
Vadimus immixti Danais haud numine nostro,
 
multaque per caecam congressi proelia noctem
 
conserimus, multos Danaum demittimus Orco.
 
Diffugiunt alii ad navis, et litora cursu
 
fida petunt: pars ingentem formidine turpi 400

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme