Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 11

 
conversique oculos inter se atque ora tenebant.
 
Tum senior semperque odiis et crimine Drances
 
infensus iuveni Turno sic ore vicissim
 
orsa refert: O fama ingens, ingentior armis
 
vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? 125
 
Iustitiaene prius mirer belline laborum?
 
Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem
 
et te, siqua viam dederit fortuna, Latino
 
iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.
 
Quin et fatalis murorum attollere moles 130
 
saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.
 
Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.
 
Bis senos pepigere dies et pace sequestra
 
per silvas Teucri mixtique inpune Latini
 
erravere iugis. Ferro sonat alta bipenni 135
 
fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
 
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
 
nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
 
Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
 
Evandrum Evandrique domos et moenia replet, 140
 
quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
 
Arcades ad portas ruere et de more vetusto
 
funereas rapuere faces; lucet via longo
 
ordine flammarum et late discriminat agros.
 
Contra turba Phrygum veniens plangentia iungit 145
 
agmina. Quae postquam matres succedere tectis
 
viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
 
At non Evandrum potis est vis ulla tenere,
 
sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto
 
procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, 150
 
et via vix tandem vocis laxata dolore est.
 
Non haec, O Palla, dederas promissa parenti,
 
cautius ut saevo velles te credere Marti;
 
haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis
 
et praedulce decus primo certamine posset. 155
 
Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui
 
dura rudimenta et nulli exaudita deorum
 
vota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx,
 
felix morte tua neque in hunc servata dolorem!
 
Contra ego vivendo vici mea fata, superstes 160

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme