Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 10

 
captivoque rogi perfundat sanguine flammas. 520
 
Inde Mago procul infensam contenderat hastam.
 
Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta,
 
et genua amplectens effatur talia supplex:
 
Per patrios manis et spes surgentis Iuli
 
te precor, hanc animam serves natoque patrique. 525
 
Est domus alta, iacent penitus defossa talenta
 
caelati argenti, sunt auri pondera facti
 
infectique mihi. Non hic victoria Teucrum
 
vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.
 
Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: 530
 
Argenti atque auri memoras quae multa talenta,
 
natis parce tuis. Belli commercia Turnus
 
sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
 
Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.
 
Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa 535
 
cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
 
Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
 
infula cui sacra redimibat tempora vitta,
 
totus conlucens veste atque insignibus armis.
 
Quem congressus agit campo lapsumque superstans 540
 
immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus
 
lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum.
 
Instaurant acies Volcani stirpe creatus
 
Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro:
 
Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram 545
 
et totum clipei ferro deiecerat orbem;
 
dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo
 
crediderat caeloque animum fortasse ferebat
 
canitiemque sibi et longos promiserat annos:
 
Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, 550
 
silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
 
obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta
 
loricam clipeique ingens onus impedit hasta;
 
tum caput orantis nequiquam et multa parantis
 
dicere deturbat terrae truncumque tepentem 555
 
provolvens super haec inimico pectore fatur:
 
Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater
 
condet humi patrioque onerabit membra sepulchro:
 
alitibus linquere feris aut gurgite mersum

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme