Thesauros Literature Epic Aeneid

Aeneid

Aeneid Virgil

Book 10

 
Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
 
conciliumque vocat divom pater atque hominum rex
 
sideream in sedem, terras unde arduus omnis
 
castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.
 
Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: 5
 
Caelicolae magni, quianam sententia vobis
 
versa retro tantumque animis certatis iniquis?
 
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
 
Quae contra vetitum discordia? Quis metus aut hos
 
aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? 10
 
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
 
cum fera Karthago Romanis arcibus olim
 
exitium magnum atque Alpes immittet apertas:
 
tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
 
Nunc sinite et placitum laeti componite foedus. 15
 
Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
 
pauca refert:
 
O pater, O hominum rerumque aeterna potestas!
 
Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
 
Cernis ut insultent Rutulli Turnusque feratur 20
 
per medios insignis equis tumidusque secundo
 
Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros:
 
quin intra portas atque ipsis proelia miscent
 
aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.
 
Aeneas ignarus abest. Numquamne levari 25
 
obsidione sines? Muris iterum imminet hostis
 
nascentis Troiae nec non exercitus alter;
 
atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
 
Tydides. Equidem credo, mea volnera restant
 
et tua progenies mortalia demoror arma. 30
 
Si sine pace tua atque invito numine Troes
 
Italiam petiere, luant peccata neque illos
 
iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,
 
quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam
 
vertere iussa potest aut cur nova condere fata? 35
 
Quid repetem exustas Erycino in litore classes,
 
quid tempestatum regem ventosque furentis
 
Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
 
Nunc etiam manis, haec intemptata manebat
 
sors rerum, movet et superis immissa repente 40
1 / 23 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme