exuvias Bellona levat, Bellona tepentes
1
pulvere solvit equos, inmensaque cornus in hastam
porrigitur tremulisque ferit splendoribus Hebrum.
Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras,
conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum
maiestate nemus. prior hic: o numen amicum
dux ait “et legum genetrix longeque regendo
circumfusa polo consors ac dicta Tonantis,
die agedum, quae causa viae? cur deseris arces
Ausonias caelumque tuum? die, maxima rerum!
non ego vel Libycos cessem tolerare labores
Sarmaticosve pati medio sub frigore Cauros,
si tu, Roma, velis; pro te quascumque per oras
ibimus et nulla sub tempestate timentes
solstitio Meroen, bruma temptabimus Histrum,”
Tum regina refert: “non me latet, indite rector,
quod tua pro Latio victricia castra laborant
nec quod servitium rursus Furiaeque rebelles
edomitae paribus sub te cecidere triumphis.
sed precor hoc donum cum libertate recenti
adicias, si vera manet reverentia nostri.
sunt mihi pubentes alto de semine fratres,
pignora cara Probi, festa quos luce creatos
ipsa meo fovi gremio. cunabula parvis
ipsa dedi, cum matris onus Lucina beatum
solveret et magnos proferrent sidera partus,
his ego nec Decios pulchros fortesve Metellos
praetulerim, non, qui Poenum domuere ferocem,
Scipiadas Gallisque genus fatale Camillos.
Pieriis pollent studiis multoque redundant
eloquio; nec desidiis dapibusve paratis
indulgere iuvat nec tanta licentia vitae
adripit aut mores aetas lasciva relaxat:
sed gravibus curis animum sortita senilem
ignea longaevo frenatur corde iuventus.
illis, quam propriam ducunt ab origine, sortem
oramus praebere velis annique futurum
devoveas venientis iter, non improba posco,
non insueta dabis: domus haec de more requirit.
adnue: sic nobis Scythicus famuletur Araxes,