Thesauros Literature Epic Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli

Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli

Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli Claudian
Books
 
nec tibi sufficiat transmissae gloria vitae. 1
 
humanum curare genus quis terminus umquam
 
praescripsit? nullas recipit prudentia metas.
 
adde quod haec multis potuit contingere sedes,
 
sed meriti tantum redeunt actusque priores
 
commendat repetitus honos, virtusque reducit
 
quos fortuna legit.1 melius magnoque petendum
 
credis in abstrusa rerum ratione morari?
 
scilicet ilia tui patriam praecepta Platonis
 
erexere magis, quam qui responsa secutus
 
obruit Eoas classes urbemque carinis
 
vexit et arsuras Medo subduxit Athenas?
 
Spartanis potuit robur praestare Lycurgus
 
matribus et sexum leges vicere severae
 
civibus et vetitis ignavo credere muro
 
tutius obiecit nudam Lacedaemona bellis:
 
at non Pythagorae monitus annique silentes
 
famosum Oebalii luxum pressere Tarenti.
 
Quis vero insignem tanto sub principe curam
 
respuat? aut quando meritis maiora patebunt
 
praemia? quis demens adeo qui iungere sensus
 
cum Stilichone neget? similem quae protulit aetas
 
consilio vel Marte virum? nunc Brutus amaret
 
vivere sub regno, tali succumberet aulae
 
Fabricius, cuperent ipsi servire Catones.
 
nonne vides, ut nostra soror Clementia tristes
 
obtundat gladios fratresque amplexa serenos
 
adsurgat Pietas, fractis ut lugeat armis
 
Perfidia et laceris morientes crinibus hydri
 
lambant invalido Furiarum vincla veneno?
 
exultat cum Pace Fides, iam sidera cunctae
 
liquimus et placidas inter discurrimus urbes.
 
nobiscum, Theodore, redi.”Subit ille loquentem
 
talibus: “agrestem dudum me, diva, reverti
 
cogis et infectum longi rubigine ruris
 
ad tua signa vocas. nam quae mihi cura tot annis
 
altera quam duras sulcis mollire novales,
 
nosse soli vires, nemori quae commoda rupes,
 
quis felix oleae tractus, quae glaeba faveret
 
frugibus et quales tegeret vindemia colles?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme