Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno,
pr
pectore sopito reddit amica quies.
venator defessa toro cum membra reponit,
mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
iudicibus lites, aurigae somnia currus
vanaque nocturnis meta cavetur equis.
furto gaudet amans, permutat navita merces
et vigil elapsas quaerit avarus opes,
blandaque largitur frustra sitientibus aegris
inriguus gelido pocula fonte sopor.
Me quoque Musarum studium sub nocte silenti
artibus adsuetis sollicitare solet.
namque poli media stellantis in arce videbar
ante pedes summi carmina ferre Iovis;
utque favet somnus, plaudebant numina dictis
et circumfusi sacra corona chori.
Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus:
hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat.
quam laetum post bella Iovem susceperat aether
Phlegraeae referens praemia militiae!
Additur ecce fides nec me mea lusit imago,
inrita nec falsum somnia misit ebur.
en princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
en quales memini, turba verenda, deos!
fingere nil maius potuit sopor, altaque vati
conventum caelo praebuit aula parem.
Aurea Fortunae Reduci si templa priores
1
ob reditum vovere ducum, non dignius umquam
haec dea pro mentis amplas sibi posceret aedes,
quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi
maiestas: neque enim campus sollemnis et urna
luditur in morem, species nec dissona coetu
aut peregrina nitet simulati iuris imago,
indigenas habitus nativa palatia sumunt,
et, patriis plebem castris sociante Quirino,
Mars augusta sui renovat suffragia campi.
qualis erit terris, quem mons Euandrius offert
Romanis avibus, quem Thybris inaugurat, annus?
quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni
semper inoffensum dederint successibus omen