erexit subitas turres cunctosque coegit
1
septem continue colles iuvenescere muro,
ipse favens votis solitoque decentior aer,
quamvis adsiduo noctem foedaverat imbre,
principis et solis radiis detersa removit
nubila; namque ideo pluviis turbaverat omnes
ante dies lunamque rudem madefecerat Auster,
ut tibi servatum scirent convexa serenum.
Omne Palatino quod pons a colle recedit
Mulvius et quantum licuit consurgere tectis,
una replet turbae facies: undare videres
ima viris, altas effulgere matribus aedes.
exultant iuvenes aequaevi principis annis;
temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati
gratantur durasse diem moderataque laudant
tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus
Romanos vetuit currum praecedere patres:
cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,
atque Augusta soror fratri praeberet ovanti
militis obsequium; sic illum dura parentis
instituit pietas in se vel pignora parci
quique neget nato, procerum quod praestat honori.
haec sibi curva senum maturaque comprobat aetas
idque inter veteris speciem praesentis et aulae
iudicat: hunc civem, dominos venisse priores.
Conspicuas tum flore genas, diademate crinem
membraque gemmato trabeae viridantia cinctu
et fortes umeros et certatura Lyaeo
inter Erythraeas surgentia colla smaragdos
mirari sine fine nurus; ignaraque virgo,
cui simplex calet ore pudor, per singula cernens
nutricem consultat anum: quid fixa draconum
ora velint? ventis fluitent an vera minentur
sibila suspensum rapturi faucibus hostem?
ut chalybe indutos equites et in acre latentes
vidit cornipedes: quanam de gente rogabat
“ferrati venere viri? quae terra metallo
nascentes informat equos? num Lemnius auctor
indidit hinnitum ferro simulacraque belli
viva dedit?” gaudet metuens et pollice monstrat,