Dacica bellipotens cum fregerat Ulpius arma
1
atque indignantes in iura redegerat Arctos,
cum fasces cinxere Hypanin mirataque leges
Romanum stupuit Maeotia terra tribunal,
nec tantis patriae studiis ad templa vocatus,
clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam
exuit Hesperiam paribus Fortuna periclis.
laus ibi nulla ducum; nam flammeus imber in hostem
decidit; hunc dorso trepidum fumante ferebat
ambustus sonipes; hic tabescente solutus
subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis
canduit et subitis fluxere vaporibus enses.
tum contenta polo mortalis nescia teli
pugna fuit: Chaldaea mago seu carmina ritu
armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis
obsequium Marci mores potuere mereri.
nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi,
deficeret si nostra manus; sed providus aether
noluit humano titulos auferre labori,
ne tibi iam, princeps, soceri sudore paratam,
quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum.
Iam totiens missi proceres responsa morandi
rettulerant, donec differri longius urbis
communes non passa preces penetralibus altis
prosiluit vultusque palam confessa coruscos
impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis:
“Dissimulata diu tristes in amore repulsas
vestra parens, Auguste,queror. quonam usque tenebit
praelatus mea vota Ligus? vetitumque propinqua
luce frui, spatiis discernens gaudia parvis,
torquebit Rubicon vicino numine Thybrim?
nonne semel sprevisse satis, cum reddita bellis
Africa venturi lusit spe principis urbem
nec duras tantis precibus permovimus aures?
ast ego frenabam geminos, quibus altior ires,
electi candoris equos et nominis arcum
iam molita tui, per quem radiante decorus
ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam
defensam titulo Libyam testata perenni.
iamque parabantur pompae simulacra futurae