Thesauros Literature Epic Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti

Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti

Panegyricus de quarto consulatu Honorii Augusti Claudian
Books
 
iram sanguine! regio sub pectore cordis 1
 
protegit imbutam flammis avidamque nocendi
 
praecipitemque sui. rabie succensa tumescit,
 
contrahitur tepefacta metu. cumque omnia secum
 
duceret et requiem membris vesana negaret,
 
invenit pulmonis opem madidumque furenti
 
praebuit, ut tumidae ruerent in mollia fibrae.
 
at sibi cuncta petens, nil conlatura cupido
 
in iecur et tractus imos compulsa recessit,
 
quae, velut inmanis reserat dum belua rictus,
 
expleri pascique nequit: nunc verbere curas
 
torquet avaritiae, stimulis nunc flagrat amorum,
 
nunc gaudet, nunc maesta dolet satiataque rursus
 
exoritur caesaque redit pollentius hydra.
 
Hos igitur potuit si quis sedare tumultus,
 
inconcussa dabit purae sacraria menti.
 
tu licet extremos late dominere per Indos,
 
te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent:
 
si metuis, si prava cupis, si duceris ira,
 
servitii patiere iugum; tolerabis iniquas
 
interius leges, tunc omnia iure tenebis,
 
cum poteris rex esse tui. proclivior usus
 
in peiora datur suadetque licentia luxum
 
inlecebrisque effrena favet. tum vivere caste
 
asperius, cum prompta Venus; tum durius irae
 
consulitur, cum poena patet. sed comprime motus
 
nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit
 
occurrat, mentemque domet respectus honesti.
 
Hoc te praeterea crebro sermone monebo,
 
ut te totius medio telluris in ore
 
vivere cognoscas, cunctis tua gentibus esse
 
facta palam nec posse dari regalibus usquam
 
secretum vitiis; nam lux altissima fati
 
occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes
 
intrat et abstrusos explorat fama recessus.
 
Sis pius in primis; nam cum vincamur in omni
 
munere, sola deos aequat dementia nobis,
 
neu dubie suspectus agas neu falsus amicis
 
rumorumve avidus: qui talia curat, inanes
 
horrebit strepitus nulla non anxius hora.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme