quin etiam velox Aurorae nuntius Aethon,
1
qui fugat hinnitu Stellas roseoque domatur
Lucifero, quotiens equitem te cernit ab astris,
invidet inque tuis mavult spumare lupatis.
Nunc quoque quos habitus, quantae miracula pompae
vidimus, Ausonio cum iam succinctus amictu
per Ligurum populos solito conspectior ires
atque inter niveas alte veherere cohortes,
obnixisque simul pubes electa lacertis
sidereum gestaret onus, sic numina Memphis
in vulgus proferre solet; penetralibus exit
effigies, brevis ilia quidem: sed plurimus infra
liniger imposito suspirat vecte sacerdos
testatus sudore deum; Nilotica sistris
ripa sonat Phariosque modos Aegyptia ducit
tibia; summissis admugit cornibus Apis.
omnis nobilitas, omnis tua sacra frequentat
Thybridis et Latii suboles; convenit in unum
quidquid in orbe fuit procerum, quibus auctor honoris
vel tu vel genitor. numeroso consule consul
cingeris et socios gaudes admittere patres.
inlustri te prole Tagus, te Gallia doctis
civibus et toto stipavit Roma senatu.
portatur iuvenum cervicibus aurea sedes
ornatuque novo gravior deus. asperat Indus
velamenta lapis pretiosaque fila smaragdis
ducta virent; amethystus inest et fulgor Hiberus
temperat arcanis hyacinthi caerula flammis.
nec rudis in tali sutfecit gratia textu;
auget acus meritum picturatumque metallis
vivit opus: multa remorantur iaspide cultus 1
et variis spirat Nereia baca figuris.
quae tantum potuit digitis mollire rigorem
ambitiosa colus? vel cuius pectinis arte
traxerunt solidae gemmarum stamina telae?
invia quis calidi scrutatus stagna profundi
Tethyos invasit gremium? quis divitis algae
germina flagrantes inter quaesivit harenas?
quis iunxit lapides ostro? quis miscuit ignes
Sidonii Rubrique maris? tribuere colorem