Thesauros Literature Epic Panegyricus de tertio consulatu Honorii Augusti

Panegyricus de tertio consulatu Honorii Augusti

Panegyricus de tertio consulatu Honorii Augusti Claudian
Books
 
dux iubet et generum compellat talibus ultro: 1
 
“bellipotens Stilicho, cuius mihi robur in armis,
 
pace probata fides: quid enim per proelia gessi
 
te sine? quem merui te non sudante triumphum?
 
Odrysium pariter Getico foedavimus Hebrum
 
sanguine, Sarmaticas pariter prostravimus alas
 
Riphaeaque simul fessos porreximus artus
 
in glacie stantemque rota sulcavimus Histrum:
 
ergo age, me quoniam caelestis regia poscit,
 
tu curis succede meis, tu pignora solus
 
nostra fove: geminos dextra tu protege fratres.
 
per consanguineos thalamos noctemque beatam,
 
per taedas, quas ipsa tuo regina levavit
 
coniugio sociaque nurum produxit ab aula,
 
indue mente patrem, crescentes dilige fetus
 
ut ducis, ut soceri. lamiam securus ad astra
 
te custode ferar; rupta si mole Typhoeus
 
prosiliat, vinclis Tityos si membra resolvat,
 
si furor Enceladi proiecta mugiat Aetna,
 
opposito Stilichone cadent.” Nec plura locutus,
 
sicut erat, liquido signavit tramite nubes
 
ingrediturque globum Lunae limenque relinquit
 
Arcados et Veneris clementes advolat auras.
 
hinc Phoebi permensus iter flammamque nocentem
 
Gradivi placidumque Iovem; stetit arce suprema,
 
algenti qua zona riget Saturnia tractu.
 
machina laxatur caeli rutilaeque patescunt
 
sponte fores. Arctoa parat convexa Bootes,
 
australes reserat portas succinctus Orion
 
invitantque novum sidus, pendentque vicissim
 
quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis
 
dignetur stellis aut qua regione morari.
 
o decus aetherium, terrarum gloria quondam,
 
te tuus Oceanus natali gurgite lassum
 
excipit et notis Hispania proluit undis.
 
fortunate parens, primos cum detegis ortus,
 
adspicis Arcadium; cum te proclivior urges,
 
occiduum visus remoratur Honorius ignem;
 
et quocumque vagos flectas sub cardine cursus,
 
natorum per regna venis, qui mente serena

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme