Book 2
obsessa tamen ille ferus laetatur in urbe
1
exultatque malis summaeque ex culmine turris
impia vicini cernit spectacula campi:
vinctas ire nunc, nunc in vada proxima mergi
seminecem, hunc subito percussum vulnere labi
dum fugit, hunc animam portis efflare sub ipsis;
nec canos prodesse seni puerique cruore
maternos undare sinus, inmensa voluptas
et risus plerumque subit; dolor afficit unus,
quod feriat non ipse manu. videt omnia late
exceptis incensa suis et crimine tanto
luxuriat carumque sibi non abnuit hostem;
iactabatque ultro, quod soli castra paterent
sermonumque foret vicibus permissa potestas.
egregii quotiens exisset foederis auctor,
stipatur sociis, circumque armata clientum
agmina privatis ibant famulantia signis;
ipse inter medios, ne qua de parte relinquat
barbariem, revocat fulvas in pectora pelles
frenaque et inmanes pharetras arcusque sonoros
adsimulat mentemque palam proclamat amictu,
nec pudet Ausonios currus et iura regentem
sumere deformes ritus vestemque Getarum;
insignemque habitum Latii mutare coactae
maerent captivae pellito iudice leges.
Quis populi tum vultus erat! quae murmura furtim!
(nam miseris ne flere quidem aut lenire dolorem
colloquiis impune licet): “quonam usque feremus
exitiale iugum? durae quis terminus umquam
sortis erit? quis nos funesto turbine rerum
aut tantis solvet lacrimis, quos barbarus illinc,
hinc Rufinus agit, quibus arva fretumque negatur?
magna quidem per rura lues, sed maior oberrat
intra tecta timor. tandem succurre ruenti
heu patriae, Stilicho! dilecta hic pignora certe,
hic domus, hic thalamis primum genialibus omen,
hic tibi felices erexit regia taedas.
vel solus sperate veni. te proelia viso
languescent avidique cadet dementia monstri.”
Talibus urgetur discors Aurora procellis.