Thesauros Literature Epic In Eutropium

In Eutropium

In Eutropium Claudian

Book 2

 
quid soror? audebit tecum conscendere puppim pr
 
et veniet longum per mare fida comes?
 
an fortasse toros eunuchi pauperis odit
 
et te nunc inopem dives amare negat?
 
eunuchi iugulum primus secuisse fateris;
 
sed tamen exemplo non feriere tuo.
 
vive pudor fatis. en quem tremuere tot urbes,
 
en cuius populi sustinuere iugum!
 
direptas quid plangis opes, quas natus habebit?
 
non aliter poteras principis esse pater.
 
improbe, quid pulsas muliebribus astra querellis,
 
quod tibi sub Cypri litore parta quies?
 
omnia barbarico per te concussa tumultu.
 
crede mihi, terra tutius aequor erit.
 
Iam non Armenios iaculis terrebis et arcu,
 
per campos volucrem non agitabis equum;
 
dilecto caruit Byzantius ore senatus;
 
curia consiliis aestuat orba tuis:
 
emeritam suspende togam, suspende pharetram;
 
ad Veneris partes ingeniumque redi.
 
non bene Gradivo lenonia dextera servit.
 
suscipiet famulum te Cytherea libens.
 
insula laeta choris, blandorum mater Amorum:
 
nulla pudicitiae cura placere potest,
 
prospectant Paphiae celsa de rupe puellae
 
sollicitae, salvam dum ferat unda ratem.
 
sed vereor, teneant ne te Tritones in alto
 
lascivas doctum fallere Nereidas,
 
aut idem cupiant pelago te mergere venti,
 
Gildonis nuper qui tenuere fugam.
 
inclita captivo memoratur Tabraca Mauro,
 
naufragio Cyprus sit memoranda tuo.
 
vecturum moriens frustra delphina vocabis;
 
ad terram solos devehit ille viros.
 
quisquis adhuc similes eunuchus tendit in actus,
 
respiciens Cyprum desinat esse ferox.
 
Mygdonii cineres et si quid restat Eoi, 20
 
quod pereat, regni: certe non augure falso
 
prodigii patuere minae, frustraque peracto
 
vulnere monstriferi praesagia discitis anni.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme