Book 1
arma relinque viris. geminam quid dividis aulam
conarisque pios odiis committere fratres?
te magis, ah demens, veterem si respicis artem,
conciliare decet. Gestis pro talibus annum
flagitet Eutropius, ne quid non polluat unus,
285
dux acies, iudex praetoria, tempora consul!
Nil adeo foedum, quod non exacta vetustas
ediderit longique labor commiserit aevi.
Oedipodes matrem, natam duxisse Thyestes
cantatur, peperit fratres Iocasta marito
290
et Pelopea sibi. Thebas ac funera Troiae
tristis Erechthei deplorat scaena theatri.
in volucrem Tereus, Cadmus se vertit in anguem.
Scylla novos mirata canes, hunc arbore figit,
elevat hunc pluma, squamis hunc fabula vestit,
295
hunc solvit fluvio. numquam spado consul in orbe
nec iudex ductorve fuit! quodcumque virorum
est decus, eunuchi scelus est. exempla creantur
quae socci superent risus luctusque cothurni.
Quam pulcher conspectus erat, cum tenderet artus
300
exangues onerante toga cinctuque gravatus
indutoque senex obscaenior iret in auro:
humani qualis simulator simius oris,
quem puer adridens pretioso stamine Serum
velavit nudasque nates ac terga reliquit,
305
ludibrium mensis; erecto pectore dives
ambulat et claro sese deformat amictu.
candida pollutos comitatur curia fasces,
forsitan et dominus. praebet miracula lictor
consule nobilior libertatemque daturus,
310
quam necdum meruit, scandit sublime tribunal
atque inter proprias laudes Aegyptia iactat
somnia prostratosque canit se vate tyrannos.
scilicet in dubio vindex Bellona pependit,
dum spado Tiresias enervatusque Melampus
315
reptat ab extreme referens oracula Nilo.
Obstrepuere avium voces, exhorruit annus
nomen, et insanum gemino proclamat ab ore
eunuchumque vetat fastis accedere Ianus;
sumeret inlicitos etenim si femina fasces,
320