Book 1
et foedum ignaris properant obtrudere munus.
tot translata iugis summisit colla, vetustum
servitium semperque novum, nec destitit umquam,
saepe tamen coepit. Cunabula prima cruentis
debet suppliciis; rapitur castrandus ab ipso
45
ubere; suscipiunt matris post viscera poenae.
advolat Armenius certo mucrone recisos
edoctus mollire mares damnoque nefandum
aucturus pretium; fecundum corporis imbrem 1
sedibus exhaurit geminis unoque sub ictu
50
eripit officium patris nomenque mariti.
ambiguus vitae iacuit, penitusque supremum
in cerebrum secti traxerunt frigora nervi.
Laudemusne manum, quae vires abstulit hosti,
an potius fato causam tribuisse queramur?
55
profuerat mansisse virum; felicior extat
opprobrio; serviret adhuc, si fortior esset.
Inde per Assyriae trahitur commercia ripae;
hinc fora venalis Galata ductore frequentat
permutatque domos varias; quis nomina possit
60
tanta sequi? miles stabuli Ptolomaeus in illis
notior: hic longo lassatus paelicis usu
donat Arinthaeo; neque enim iam dignus haberi
nec maturus emi. cum fastiditus abiret,
quam gemuit, quanto planxit divortia luctu!
65
“haec erat, heu, Ptolomaee, fides? hoc profuit aetas
in gremio consumpta tuo lectusque iugalis
et ducti totiens inter praesaepia somni?
libertas promissa perit? viduumne relinquis
Eutropium tantasque premunt oblivia noctes,
70
crudelis? generis pro sors durissima nostri!
femina, cum senuit, retinet conubia partu,
uxorisque decus matris reverentia pensat.
nos Lucina fugit, nec pignore nitimur ullo.
cum forma dilapsus amor; defloruit oris
75
gratia: qua miseri scapulas tutabimur arte?
qua placeam ratione senex?” Sic fatus acutum
adgreditur lenonis opus, nec segnis ad artem
mens erat officiique capax omnesque pudoris
hauserat insidias. custodia nulla tuendo
80