Thesauros Literature Epic In Eutropium

In Eutropium

In Eutropium Claudian

Book 1

 
diligit et celeri degustat singula sensu.
 
nil timet a tergo; vigilantibus undique curis
 
nocte dieque patet; lenis facilisque moveri
 
supplicibus mediaque tamen mollissimus ira
 
nil negat et sese vel non poscentibus offert; 365
 
quod libet ingenio, subigit traditque fruendum;
 
quidquid amas, dabit ilia manus; communiter omni
 
fungitur officio gaudetque potentia flecti.
 
hoc quoque conciliis peperit meritoque laborum,
 
accipit et trabeas argutae praemia dextrae.” 370
 
Postquam vera fides facinus vulgavit Eoum
 
gentibus et Romae iam certius impulit aures,
 
“Eutropiumne etiam nostra dignabimur ira?
 
hic quoque Romani meruit pars esse doloris?”
 
sic effata rapit caeli per inania cursum 375
 
diva potens unoque Padum translapsa volatu
 
castra sui rectoris adit, tum forte decorus
 
cum Stilichone gener pacem implorantibus ultro
 
Germanis responsa dabat, legesque Caucis
 
arduus et flavis signabat iura Suebis. 380
 
his tribuit reges, his obside foedera sancit
 
indicto; bellorum alios transcribit in usus,
 
militet ut nostris detonsa Sygambria signis.
 
laeta subit Romam pietas et gaudia paene
 
moverunt lacrimas tantoque exultat alumno: 385
 
sic armenta suo iam defensante iuvenco
 
Celsius adsurgunt erectae cornua matri,
 
sic iam terribilem stabulis dominumque ferarum
 
crescere miratur genetrix Massyla leonem.
 
dimovit nebulam iuvenique adparuit ingens. 390
 
tum sic orsa loqui: “Quantum te principe possim,
 
non longinqua docent, domito quod Saxone Tethys
 
mitior aut fracto secura Britannia Picto;
 
ante pedes humili Franco tristique Suebo
 
perfruor et nostrum video, Germanice, Rhenum. 395
 
sed quid agam? discors Oriens felicibus actis
 
invidet atque alio Phoebi de cardine surgunt
 
crimina, ne toto conspiret corpore regnum.
 
Gildonis taceo magna cum laude receptam
 
perfidiam et fretos Eoo robore Mauros. 400

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme