Thesauros Literature Epic de raptu Proserpinae

de raptu Proserpinae

de raptu Proserpinae Claudian

Book 3

 
attritosque manu radios proiectaque pensa 1
 
cunctaque virgineo sparsa oblectamina ludo
 
ceu natam pressat gremio ; castumque cubile
 
desertosque toros et, sicubi sederat olim,
 
perlegit : attonitus stabulo ceu pastor inani,
 
cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum
 
aut populatrices infestavere catervae ;
 
serus at ille redit vastataque pascua lustrans
 
non responsuros ciet imploratque iuvencos.
 
Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem
 
conspicit Electram, natae quae sedula nutrix
 
Oceani priscas inter notissima Nymphas.
 
par Cereri pietas ; haec post cunabula dulci
 
ferre sinu summoque Iovi deducere parvam
 
sueverat et genibus ludentem aptare paternis.
 
haec comes, haec custos, haec proxima mater haberi.
 
tunc laceras effusa comas et pulvere cano
 
sordida sidereae raptus lugebat alumnae.
 
Hanc adgressa Ceres, postquam suspiria tandem
 
laxavit frenosque dolor : quod cernimus inquit
 
“excidium ? cui praeda feror ? regnatne maritus
 
an caelum Titanes habent ? quae talia vivo
 
ausa Tonante manus ? rupitne Typhoia cervix
 
Inarimen ? fractane iugi compage Vesevi
 
Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit ?
 
an vicina mihi quassatis faucibus Aetna
 
protulit Enceladum ? nostros an forte penates
 
adpetiit centum Briareia turba lacertis ?
 
heu, ubi nunc es, nata, mihi ? quo, mille ministrae,
 
quo, Cyane ? volucres quae vis Sirenas abegit ?
 
haecine vestra fides ? sic fas aliena tueri
 
pignora ?” Contremuit nutrix, maerorque pudori
 
cedit, et adspectus miserae non ferre parentis
 
emptum morte velit longumque inmota moratur
 
auctorem dubium certumque expromere funus.
 
vix tamen haec : “Acies utinam vesana Gigantum
 
hanc dederit cladem ! levius communia tangunt.
 
sed divae, multoque minus quod rere, sorores
 
in nostras (nimium !) coniuravere ruinas.
 
insidias superum, cognatae vulnera cernis

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme