Thesauros Literature Epic de raptu Proserpinae

de raptu Proserpinae

de raptu Proserpinae Claudian

Book 3

 
nobilitas. aliis sedes obscurior oris 1
 
exquirenda mihi ; gemitu flammisque propinquis
 
Enceladi nequeunt umbracula nostra taceri.
 
somnia quin etiam variis infausta figuris
 
saepe monent, nullusque dies non triste minatur
 
augurium. quotiens flaventia serta comarum
 
sponte cadunt ! quotiens exundat ab ubere sanguis !
 
larga vel invito prorumpunt flumina vultu
 
iniussaeque manus mirantia pectora tundunt.
 
si buxus inflare velim, ferale gemiscunt ;
 
tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddunt.
 
ah vereor, ne quid portendant omina veri !
 
hae longae nocuere morae ” “Procul inrita venti
 
dicta ferant " subicit Cybele ; " nec tanta Tonanti
 
segnities, ut non pro pignore fulmina mittat.
 
i tamen et nullo turbata revertere casu.”
 
Haec ubi, digreditur templis. sed nulla ruenti
 
mobilitas : tardos queritur non ire dracones
 
inmeritasque movens alterno verbere pennas
 
Sicaniam quaerit, cum necdum absconderit Idam.
 
cuncta pavet speratque nihil, sic aestuat ales,
 
quae teneros humili fetus commiserit orno
 
adlatura cibos, et plurima cogitat absens :
 
ne gracilem ventus decusserit arbore nidum,
 
ne furtum pateant homini, ne praeda colubris.
 
Ut domus excubiis incustodita remotis
 
et resupinati neglecto cardine postes
 
flebilis et tacitae species adparuit aulae,
 
non expectato respectu cladis amictus
 
conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
 
haeserunt lacrimae ; nec vox aut spiritus oris
 
redditur, atque imis vibrat tremor ossa medullis ;
 
succidui titubant gressus ; foribusque reclusis,
 
dum vacuas sedes et desolata pererrat
 
atria, semirutas confuso stamine telas
 
atque interceptas agnoscit pectinis artes.
 
divinus perit ille labor, spatiumque relictum
 
audax sacrilego supplebat aranea textu.
 
Nee deflet plangitve malum ; tantum oscula telae
 
figit et abrumpit mutas in fila querellas :

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme