Book 3
exploratque habiles truncos rectique tenorem
1
stipitis et certo pertemptat brachia nisu.
sic, qui vecturus longinqua per aequora merces
molitur tellure ratem vitamque procellis
obiectare parat, fagos metitur et alnos
et varium rudibus silvis accommodat usum :
quae longa est, tumidis praebebit cornua velis ;
quae fortis, clavo potior ; quae lenta, favebit
remigio ; stagni patiens aptanda carinae.
Tollebant geminae capita inviolata cupressus
caespite vicino : quales non rupibus Idae
miratur Simois, quales non divite ripa
lambit Apollinei nemoris nutritor Orontes.
germanas adeo credas ; sic frontibus aequis
adstant et socio despectant vertice lucum.
hae placuere faces, pernix invadit utramque
cincta sinus, exerta manus, armata bipenni
alternasque ferit totisque obnixa trementes
viribus impellit. pariter traxere ruinam
et pariter posuere comas campoque recumbunt,
Faunorum Dryadumque dolor, complectitur ambas,
sicut erant, alteque levat retroque solutis
crinibus ascendit fastigia montis anheli
exuperatque aestus et nulli pervia saxa
atque indignantes vestigia calcat harenas :
qualis pestiferas animare ad crimina taxos
torva Megaera ruit, Cadmi seu moenia poscat
sive Thyesteis properet saevire Mycenis :
dant tenebrae manesque locum plantisque resultant
Tartara ferratis, donec Phlegethontis ad undam
constitit et plenos excepit lampade fluctus.
Postquam perventum scopuli flagrantis in ora,
protinus arsuras aversa fronte cupressus
faucibus iniecit mediis lateque cavernas
texit et undantem flammarum obstruxit hiatum.
compresso mons igne tonat claususque laborat
Mulciber : obducti nequeunt exire vapores.
coniferi micuere apices crevitque favillis
Aetna no vis : strident admisso sulphure rami.
tum, ne deficerent tantis erroribus, ignes